Psalms 45

1in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus va 2Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis va 3propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris va 4sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma va 5fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus va 6Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo va 7conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra va 8Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma va 9venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram va 10auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne va 11vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra va 12Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

va

Copyright information for VulgJ